Charter Document - 01920478

Charter Document - 01920478


Charter Number: 01920478
Cartulary Title: The Pinchbeck Register Relating to the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1277
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies Anno regni regis Edwardi filii Regis Henrici sexto Coram Magistro Rogero de Seyton Thoma Welond[] Johanne de Louetot et Rogero de Leycestria Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Simonem Abbatem de sancto Edmundo querentem per Johannem le Messag[] positum loco suo ad Lucrandum vel perdendum et Johannem de Weston impedientem per Warinum de Londonia positum loco ad Lucrandum vel perdendum de Aduocacione Ecclesie de Endegate vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannes recognouit predictam aduocacionem eiusdem Ecclesie cum pertinenciis esse ius ipsius Abbatis et Ecclesie sue de sancto Edmundo et illam remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et Ecclesie sue predicte Jmperpetuum Et Jdem Abbas recepit dictum Johannem et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta Jmperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies Anno regni regis Edwardi filii Regis Henrici sexto Coram Magistro Rogero de Seytonname Thoma Welondname[] Johanne de Louetotname et Rogero de Leycestria Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Simonem Abbatem de sancto Edmundoname querentem per Johannem le Messagname[] positum loco suo ad Lucrandum vel perdendum et Johannem de Westonname impedientem per Warinum de Londonianame positum loco ad Lucrandum vel perdendum de Aduocacione Ecclesie de Endegatename vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannesname recognouit predictam aduocacionem eiusdem Ecclesiename cum pertinenciis esse ius ipsius Abbatisname et Ecclesie sue de sancto Edmundoname et illam remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Abbatiname et successoribus suis et Ecclesiename sue predicte Jmperpetuum Et Jdem Abbasname recepit dictum Johannemname et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesianame sua predicta Jmperpetuum