Charter Document - 01920444
Charter Number: | 01920444 |
---|---|
Cartulary Title: | The Pinchbeck Register Relating to the Abbey of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Placita apud Westmonasterium coram J de Metingham et sociis suis Justiciariis de Banco Jn Crastino sancti Martini Anno Regni Regis Edwardi xviij incipiente xix Wynesia que fuit vxor Johannis de Rineshale per Attornatum suum peciit versus Abbatem de sancto Edmundo Medietatem vj Mesuagiorum ducentarum acrarum terre viginti acrarum prati xx acrarum bosci quadraginta acrarum pasture et xl solidorum redditus cum pertinenciis in Hopewurth Berdewell Stanton Ixwurth Watlesfelde Bernyngham Westone Walsham et Thefforde vt dotem [] Et Abbas per attornatum suum venit et dicit quod predicta Wynesia non debet habere medietatem predictorum tenementorum vt dotem suam nisi tantum terciam partem eorundem tenementorum Et illam terciam partem iam diu est reddidisse voluit et adhuc paratus est ei reddere si velit [] Et predicta Wynesia dicit quod predicta tenementa tenentur in Sokagio et dicit quod mulieres dotabiles semper consueuerunt dotari de medietate predictorum tenementorum sicut mos et consuetudo est in partibus predictis et de hoc ponit se super Patriam et Abbas similiter Jdeo preceptum est vicecomiti quod venire faciat hic a die sancti Hillarii in xv dies xij [] Et qui nec ad recognicionem [] quia tam [] Postea a die sanctii Hillarii xv dies Anno Regis nunc xxj venerunt partes et similiter Jurati qui dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa non tenentur in Sokagio immo pense egenciam inueniendi vnum equum cum vno homine in Excercitu ad Cariandum Auenam seu alia quecumque secundum quod ei iniunctum erit per Marescallum ipsius Abbatis Et dicunt quod mulieres que hucusque inde dotate fuerunt nunquam dotari consueuerunt de Medietate [] Jdeo consideratum quod predictus Abbas inde sine die Et predicta Wynesia nichil capiat per breue suum set sit in Misericordia pro falso clameo Jn Rotulo CCXXXIIIJ in Dorso Et sciendum quod Thefford est in Comitatu Norf Et breue originale concordat in rotula memorator in xv sancte Trinitatis Anno xviij Postea dictus Abbas concessit dicte Wynesie custodiam cuiusdam Redditus scilicet xd in Berdewell qui est de socagio per formam littere subscripte tenend