Charter Document - 01920430

Charter Document - 01920430


Charter Number: 01920430
Cartulary Title: The Pinchbeck Register Relating to the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1194
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Cantebrigiam die Jouis proxima post festum sancti Dyonisii Anno Regni Regis Ricardi sexto Coram Sampsone Abbate sancti Edmundi et Waltero filio Roberti et Henrico de Castellione et Johanne de Garlond Justiciariis domini Regis et aliis baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus inter Abbatem sancti Edmundi petentem et Hugonem de Semere tenentem de j Carucata terre cum pertinenciis in Semere vnde recognicio fuit summonita in Curia domini Regis recognitura vtrum illa predicta Carucata terre cum pertinenciis sit laicum feodum ipsius Hugonis vel de Elemosina Ecclesie de Dichesburgh scilicet quod predictus Hugo cognouit predictam terram esse liberum feodum prefate ecclesie de Dichesburgh et quietum clamauit de se et heredibus suis imperpetuum per sic quod idem Hugo et Heredes sui tenebunt hereditarie de predicta ecclesia xx acras terre arabilis de predicta carucata terre que iacent in Hallecroft et Kensiscroft et Storkescroft et medietatem vnius Riffle que vocatur Hage inter boscum Dauid de Tykebro et Terram Magistri Stephani et Pratum de Aspelund et parcatam Turberiam et iijs redditus scilicet ijs de seruicio Ernaldi filii Roberti et xijd de seruicio Galfridi filii Roberti per ijs per annum inde reddendo predicte ecclesie pro omni seruicio ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree vjd et ad Annunciacionem sancte Marie vjd et ad Natiuitatem sancti Johannis vjd et ad festum sancti Michaelis vjd

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Cantebrigiam die Jouis proxima post festum sancti Dyonisii Anno Regni Regis Ricardi sexto Coram Sampsone Abbate sancti Edmundiname et Waltero filio Robertiname et Henrico de Castellionename et Johanne de Garlond Justiciariis domini Regisname et aliis baronibus et fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus inter Abbatem sancti Edmundiname petentem et Hugonem de Semerename tenentem de j Carucata terre cum pertinenciis in Semere vnde recognicio fuit summonita in Curia domini Regis recognitura vtrum illa predicta Carucata terre cum pertinenciis sit laicum feodum ipsius Hugonisname vel de Elemosina Ecclesie de Dichesburghname scilicet quod predictus Hugoname cognouit predictam terram esse liberum feodum prefate ecclesie de Dichesburghname et quietum clamauit de se et heredibus suis imperpetuum per sic quod idem Hugoname et Heredes sui tenebunt hereditarie de predicta ecclesianame xx acras terre arabilis de predicta carucata terre que iacent in Hallecroft et Kensiscroft et Storkescroft et medietatem vnius Riffle que vocatur Hage inter boscum Dauid de Tykebroname et Terram Magistri Stephaniname et Pratum de Aspelund et parcatam Turberiam et iijs redditus scilicet ijs de seruicio Ernaldi filii Robertiname et xijd de seruicio Galfridi filii Robertiname per ijs per annum inde reddendo predicte ecclesiename pro omni seruicio ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree vjd et ad Annunciacionem sancte Marie vjd et ad Natiuitatem sancti Johannis vjd et ad festum sancti Michaelis vjd