Charter Document - 01920042

Charter Document - 01920042


Charter Number: 01920042
Cartulary Title: The Pinchbeck Register Relating to the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1285 - 1287
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Honorius iij Episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Abbati et conuentui sancti Edmundi Norwic[] dyocesis salutem et apostolicam benediccionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis vt id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu villam de Berton cum libertatibus possessionibus redditibus et aliis pertinenciis suis quam vir Robertus de Hese pia uobis liberaltate donauit sicut eam iuste pacifice possidetis et in litteris confectis exinde dicitur continere vobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Honorius iij Episcopus seruus seruorum deiname Dilectis filiis Abbatiname et conuentui sancti Edmundiname Norwic[] dyocesis salutem et apostolicam benediccionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis vt id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu villam de Berton cum libertatibus possessionibus redditibus et aliis pertinenciis suis quam vir Robertus de Hesename pia uobis liberaltate donauit sicut eam iuste pacifice possidetis et in litteris confectis exinde dicitur continere vobis et per uos monasterioname uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis []