Charter Document - 01910322
Charter Number: | 01910322 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord, Quitclaim |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
HEC est finalis concordia facta [] apud Eboracum a die Pasche in vnum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis J[ohannis] tricesimo coram Rogero de Turkelby Gillelmo de Preston Magistro Simone de Wautone et Johanne de Cobham Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Odonem Priorem de Hauerholm querentem per fratrem Thomam canonicum suum positum in loco suo ad lucrandum uel perdendum et Mauricium Abbatem de Kirkestall deforciantem de xiiij libris sterlingorum que eidem Priori aretro fuerunt de annuo redditu quatuor librarum per annum quem ei debet pro duabus carucatis terre et uno molendino in Kighelay et pro vna carucata terre in Ho[r]sford quas de dicto priore tenet Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Abbas recognovit et concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte quatuor libras sterlingorum pro predictis tenementis ad duos terminos apud Hauerholm scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum Sancti Martini et similiter quod facient eis pro eisdem duabus carucatis terre et vno molendino in Kighelay forinsecum seruicium quantum pertinet ad duas carucatas terre vnde quatuordecim carucate terre faciunt feodum unius militis pro omnibus seruiciis sectis consuetudinibus homagiis releuiis et secularibus demandis ad predictas terras et molendinum pertinentibus Et preterea idem Abbas dedit predicto Priori octo libras sterlingorum pro araragiis suis Et pro hac recognitione fine et concordia idem Prior concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero warantizabunt eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte omnia predicta tenementa cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines et illa adquietabunt et defendent uersus capitales dominos feodorum illorum de omnibus seruiciis homagiis releuiis sectis et omnibus aliis secularibus demandis ad predicta tenementa pertinentibus inperpetuum Et si idem Abbas uel successores sui aliquod dampnum pro defectu warantie uel defensionis ipsius Prioris uel successorum suorum sicut predictum est incurrant idem Prior et successores sui dampnum illud eis sine dilacione restituent Et preterea idem Prior remisit et quietumclamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte omnia areragia predicti redditus et omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti redditus usque ad diem quo hec concordia facta fuit
Markups
Names Markup:
HEC est finalis concordia facta [] apud Eboracum a die Pasche in vnum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis J[ohannis] tricesimo coram Rogero de Turkelbyname Gillelmo de Prestonname Magistro Simone de Wautonename et Johanne de Cobham Justiciariis itinerantibusname et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Odonem Priorem de Hauerholmname querentem per fratrem Thomam canonicumname suum positum in loco suo ad lucrandum uel perdendum et Mauricium Abbatem de Kirkestallname deforciantem de xiiij libris sterlingorum que eidem Prioriname aretro fuerunt de annuo redditu quatuor librarum per annum quem ei debet pro duabus carucatis terre et uno molendino in Kighelay et pro vna carucata terre in Ho[r]sford quas de dicto priorename tenet Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Abbasname recognovit et concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Prioriname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte quatuor libras sterlingorum pro predictis tenementis ad duos terminos apud Hauerholm scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum Sancti Martini et similiter quod facient eis pro eisdem duabus carucatis terre et vno molendino in Kighelay forinsecum seruicium quantum pertinet ad duas carucatas terre vnde quatuordecim carucate terre faciunt feodum unius militis pro omnibus seruiciis sectis consuetudinibus homagiis releuiis et secularibus demandis ad predictas terras et molendinum pertinentibus Et preterea idem Abbasname dedit predicto Prioriname octo libras sterlingorum pro araragiis suis Et pro hac recognitione fine et concordia idem Priorname concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero warantizabunt eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte omnia predicta tenementa cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines et illa adquietabunt et defendent uersus capitales dominos feodorum illorum de omnibus seruiciis homagiis releuiis sectis et omnibus aliis secularibus demandis ad predicta tenementa pertinentibus inperpetuum Et si idem Abbasname uel successores sui aliquod dampnum pro defectu warantie uel defensionis ipsius Priorisname uel successorum suorum sicut predictum est incurrant idem Priorname et successores sui dampnum illud eis sine dilacione restituent Et preterea idem Priorname remisit et quietumclamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte omnia areragia predicti redditus et omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti redditus usque ad diem quo hec concordia facta fuit