Charter Document - 01910318
Charter Number: | 01910318 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Court Record, Grant |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
A die Pasche in xv dies apud Derby coram J de Vallibus et sociis suis Justiciariis itinerantibus ibidem anno regni Regis E[dwardi] nono Dominus Rex per Gilbertum de Thornton qui sequitur pro Rege petit uersus Abbatem de Kyrkestall maneria de Colingham et Berdes[ey] cum pertinenciis vt jus suum [] Et vnde dicit quod quidam antecessor suus Johannes nomine quondam Rex Anglie fuit seysitus in dominico suo vt de feodo et jure tempore pacis [] capiendo inde expletias ad valenciam [] Et de ipso Johanne descendit jus [] cuidam Henrico ut filio et heredi Et de ipso Henrico descendit jus [] isti Domino E[dwardo] Regi qui nunc petit vt filio et heredi Et quod tale sit jus suum petit quod inquiratur [] Et Abbas per attornatum suum venit et defendit jus suum quando [] et dicit quod non potest ei ad hoc breve respondere quia dicit quod Decanus et Capitulum Ebor et Perceuallus Archidiaconus Bukyngam tenent aduocaciones ecclesiarum de Berdes[ey] et Colingham que sunt de pertinenciis predictorum maneriorum set sponte renunciauit predicte exceptioni et respondit de residuo predictorum maneriorum et bene congnoscit seysinam predicti Johannis Regis antecessoris sui et dicit quod idem Johannes Rex concessit et carta sua confirmauit cuidam Abbati de Kyrkestall predecessori predicti Abbatis et monachis Sancte Marie eiusdem loci predicta maneria per cartam suam quam profert et que hoc testatur in hec uerba [] Gilbertus dicit qui sequitur pro Rege quod carta Domini Regis non habet perpetuitatem in se hac ratione quia carta non valet nisi Abbati et non successoribus suis nec habet hoc verbum inperpetuum Abbas dicit per attornatum suum quod habet perpetuitatem in hoc quod habet Abbati et Monachis ibidem Deo seruientibus quod est inperpetuum Dicit eciam quod habet perpetuitatem eo quod continet in se ad feodi firmam et qui habet feodum habet perpetuitatem Et super hoc datus est dies apud Lincoln coram Justiciariis itinerantibus a die Sancte Trinitatis in xv dies Et apparuit Abbas per attornatum suum et datus est illi dies in Octauis Sancti Martini loco quo prius ad audiendum judicium []
Markups
Names Markup:
A die Pasche in xv dies apud Derby coram J de Vallibusname et sociis suis Justiciariis itinerantibusname ibidem anno regni Regis E[dwardi] nonodate Dominus Rexname per Gilbertum de Thorntonname qui sequitur pro Regename petit uersus Abbatem de Kyrkestallname maneria de Colingham et Berdes[ey] cum pertinenciis vt jus suum [] Et vnde dicit quod quidam antecessor suus Johannes nomine quondam Rex Angliename fuit seysitus in dominico suo vt de feodo et jure tempore pacis [] capiendo inde expletias ad valenciam [] Et de ipso Johannename descendit jus [] cuidam Henrico ut filio et herediname Et de ipso Henriconame descendit jus [] isti Domino E[dwardo] Reginame qui nunc petit vt filio et heredi Et quod tale sit jus suum petit quod inquiratur [] Et Abbasname per attornatum suum venit et defendit jus suum quando [] et dicit quod non potest ei ad hoc breve respondere quia dicit quod Decanus et Capitulum Ebor et Perceuallus Archidiaconus Bukyngamname tenent aduocaciones ecclesiarum de Berdes[ey] et Colingham que sunt de pertinenciis predictorum maneriorum set sponte renunciauit predicte exceptioni et respondit de residuo predictorum maneriorum et bene congnoscit seysinam predicti Johannis Regis antecessorisname sui et dicit quod idem Johannes Rexname concessit et carta sua confirmauit cuidam Abbati de Kyrkestall predecessori predicti Abbatisname et monachis Sancte Mariename eiusdem loci predicta maneria per cartam suam quam profert et que hoc testatur in hec uerba []embed Gilbertusname dicit qui sequitur pro Regename quod carta Domini Regisname non habet perpetuitatem in se hac ratione quia carta non valet nisi Abbatiname et non successoribus suis nec habet hoc verbum inperpetuum Abbasname dicit per attornatum suum quod habet perpetuitatem in hoc quod habet Abbatiname et Monachis ibidem Deo seruientibus quod est inperpetuum Dicit eciam quod habet perpetuitatem eo quod continet in se ad feodi firmam et qui habet feodum habet perpetuitatem Et super hoc datus est dies apud Lincolnlocation coram Justiciariis itinerantibus a die Sancte Trinitatis in xv dies Et apparuit Abbasname per attornatum suum et datus est illi dies in Octauis Sancti Martini loco quo prius ad audiendum judicium []