Charter Document - 01910303
Charter Number: | 01910303 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord, Quitclaim |
Date: | 1225 - 1226 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Nouum Castrum die Lune proxima post Purificacionem Beate Marie anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis ixx coram Roberto Bertram Roberto de Henry de Ros Ada de Nouo Mercato Willelmo de Eboraco Jouill de Neuill Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum de Berlay petentem et Petrum de Malo Lacu et Ysabellam uxorem eius [quos] Robertus Abbas Sancte Marie de Eboraco vocat ad warantum et qui ei warantizauerunt per Henricum de Neuport positum in loco ipsius Ysabelle ad lucrandum vel perdendum de tercia parte ducentarum et viginti duarum acrarum terre cum pertinentiis de Bramham Vnde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Petrus et Ysabella dederunt et concesserunt eidem Henrico viginti et quatuor acras terre de eadem terra cum pertinenciis vt in boscis pratis et pasturis ad predictas quatuor acras terre pertinentibus scilicet illas viginti et quatuor acras terre que iacent propinquiores terre predicti Henrici in Wdehuse Habendas et tenendas eidem Henrico et heredibus suis de capitalibus dominis illius feodi in perpetuum per seruicium quod ad illam terram pertinet pro omni seruicio et exactione Et pro hac donacione fine et concordia idem Henricus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis Petro et Ysabelle et heredibus ipsius Ysabelle totum jus et clamium quod habuit in superfluo predicte terre cum pertinenciis in perpetuum
Markups
Names Markup:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Nouum Castrum die Lune proxima post Purificacionem Beate Marie anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis ixx coram Roberto Bertramname Roberto de Henry de Rosname Ada de Nouo Mercatoname Willelmo de Eboraconame Jouill de Neuill Justiciariis itinerantibusname et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum de Berlayname petentem et Petrum de Malo Lacuname et Ysabellam uxoremname eius [quos] Robertus Abbas Sancte Marie de Eboraconame vocat ad warantum et qui ei warantizauerunt per Henricum de Neuportname positum in loco ipsius Ysabellename ad lucrandum vel perdendum de tercia parte ducentarum et viginti duarum acrarum terre cum pertinentiis de Bramham Vnde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Petrusname et Ysabellaname dederunt et concesserunt eidem Henriconame viginti et quatuor acras terre de eadem terra cum pertinenciis vt in boscis pratis et pasturis ad predictas quatuor acras terre pertinentibus scilicet illas viginti et quatuor acras terre que iacent propinquiores terre predicti Henriciname in Wdehuse Habendas et tenendas eidem Henriconame et heredibus suis de capitalibus dominis illius feodi in perpetuum per seruicium quod ad illam terram pertinet pro omni seruicio et exactione Et pro hac donacione fine et concordia idem Henricusname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis Petroname et Ysabellename et heredibus ipsius Ysabellename totum jus et clamium quod habuit in superfluo predicte terre cum pertinenciis in perpetuum