Charter Document - 01910106
| Charter Number: | 01910106 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord, Quitclaim |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die Sabbati proxima post festum Beati Petri in Cathedra anno regni Regis Johannis quinto coram Gaufrido filio Petri comite Essex[ie] Simone de Pateshill Hugone de Chaucha Magistro Radulfo de Stok Joscelino de Well Justiciariis et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Gaufridum Luterel et Frethesent uxorem eius et Isabellam sororem ipsius Frethesent petentes per Willelmum de Stok positum loco ipsius Frethesent ad lucrandum uel perdendum et per Godefridum de Craucumba positum loco ipsius Ysabelle ad lucrandum uel perdendum et Eliam Abbatem de Kirkestall tenentem de xj bouatis terre et de quatuor uiginti acris terre cum pertinenciis in Hoton scilicet de tota terra quam ipse tenuit de feodo Willelmi Painnel in eadem villa Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Abbas recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus predictarum Frethesent et Ysabelle et eam reddidit et quietam clamauit de se et successoribus suis predictis Gaufrido et Frethesent et Ysabelle et heredibus ipsarum Frethesent et Ysabelle in perpetuum Et pro hac recognitione et redditione et quieta clamatione et fine et concordia iidem Gaufridus et Frethesent et Ysabel concesserunt pro se et heredibus ipsarum Frethesent et Ysabelle predicto Abbati de Kirkestall et Conuentui et successoribus suis totam terram quam idem Abbas et Conuentus habent in soka de Adele ex dono Willelmi Mustel et antecessorum eius de feodo ipsarum Frethesent et Ysabelle et omnia tenementa que impostorum perquirere poterunt de eodem feodo Ita quod nec ipse nec heredes earundem Frethesent et Ysabelle aliquid exigere poterunt in tenementis que predicti Abbas et Conuentus habent uel perquirere poterunt de eodem feodo nisi seruicium quod predicta tenementa que tenent uel que perquirere poterunt eis facere debent et preterea predicti Gaufridus et Frethesent et Ysabel dederunt predicto Abbati xxx marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die Sabbati proxima post festum Beati Petri in Cathedra anno regni Regis Johannis quinto coram Gaufrido filio Petri comite Essex[ie]name Simone de Pateshillname Hugone de Chauchaname Magistro Radulfo de Stokname Joscelino de Well Justiciariisname et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Gaufridum Luterelname et Frethesent uxoremname eius et Isabellam sororem ipsius Frethesentname petentes per Willelmum de Stokname positum loco ipsius Frethesentname ad lucrandum uel perdendum et per Godefridum de Craucumbaname positum loco ipsius Ysabellename ad lucrandum uel perdendum et Eliam Abbatem de Kirkestallname tenentem de xj bouatis terre et de quatuor uiginti acris terre cum pertinenciis in Hoton scilicet de tota terra quam ipse tenuit de feodo Willelmi Painnelname in eadem villa Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Abbasname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus predictarum Frethesentname et Ysabellename et eam reddidit et quietam clamauit de se et successoribus suis predictis Gaufridoname et Frethesentname et Ysabellename et heredibus ipsarum Frethesentname et Ysabellename in perpetuum Et pro hac recognitione et redditione et quieta clamatione et fine et concordia iidem Gaufridusname et Frethesentname et Ysabelname concesserunt pro se et heredibus ipsarum Frethesentname et Ysabellename predicto Abbati de Kirkestallname et Conuentuiname et successoribus suis totam terram quam idem Abbas et Conuentus habent in soka de Adele ex dono Willelmi Mustelname et antecessorum eius de feodo ipsarum Frethesentname et Ysabellename et omnia tenementa que impostorum perquirere poterunt de eodem feodo Ita quod nec ipse nec heredes earundem Frethesentname et Ysabellename aliquid exigere poterunt in tenementis que predicti Abbasname et Conuentusname habent uel perquirere poterunt de eodem feodo nisi seruicium quod predicta tenementa que tenent uel que perquirere poterunt eis facere debent et preterea predicti Gaufridusname et Frethesentname et Ysabelname dederunt predicto Abbatiname xxx marcas argenti
