Charter Document - 01910066

Charter Document - 01910066


Charter Number: 01910066
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum a die Sancti Iohannis Baptiste in quinque septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis quinquagesimo secundo coram Petro de Brus Gilberto de Preston Iohanne le Breton Waltero Helun et Johanne de Oketon Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus Inter Symonein Abbatem de Kyrkestalle querentem et Galfridum de Neuyll et Margaretam uxorem eius deforciantes de quatraginta sex solidis et duobus denariis qui ei aretro sunt de annuo redditu quatraginta trium solidorum et octo denariorum quem ei debent Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Galfridus et Margareta recognoverunt et concesserunt pro se et heredibus ipsius Margarete quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Abbati et successoribus suis et Ecclesie sue de Kyrkeslall xl et tres solidos et octo denarios apud Farneley per manus seruientis ipsorum Galfridi et Margarete et heredum ipsius Margarete ad duos terminos scilicet medietatem ad festivu Sancti Martini in Hyeme et alteram medietatem ad Pentecosten Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Abbas dedit et concessit predictis Galfrido et Margarete unam peciam terre cum pertinenciis in Bramley que iacet ex aquilonari parte parci ipsorum Galfridi et Margarete de Farneley et continet in longitudine sexties viginti et sexdecim perticatas et extendit se in longitudine a ponte de Farneley usque ad Suaynrodesyagh et [de] Suaynrodesagh usque ad Holgill Et concessit quod predicti Galfridus et Margareta includere possint eandem peciam terre infra parcum suum predictum habendam et tenendam eisdem Galfrido et Margarete et heredibus ipsus Margarete de predicto Abbate et successoribus suis et Ecclesia sua predicta imperpetuum reddendo inde per annum unum clauum gariofili ad Natale Domini pro omni seruicio consuetudine et exaccione Et predictus Abbas et successores sui et Ecclesia sua predicta warantizabunt acquietabunt et defendent predictis Galfrido et Margarete et heredibus ipsius Margarete predictam terram cum pertinenciis per predictum seruicium contra omnes homines imperpetuum Et preterea predictus Abbas remisit et quietum clamauit de se predictis Galfrido et Margarete omnia arreragia predicti redditus et omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti redditus usque ad diem quo hec concordia facta fuit

Source (click image below to view full size)