Charter Document - 01910030

Charter Document - 01910030


Charter Number: 01910030
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1246
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxx coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Symone de Wauton et Johanne de Cobham Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Mauricium Abbatem de Kyrkestall querentem et Johannem le Vavasour deforciantem de communa pasture in Scardecroft quam idem Abbas clamabat habere ad omnia et omnimoda aueria sua in terra ipsius Johannis in eadem villa Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannes concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod idem Abbas et successores sui et ecclesia sua predicta et villani sui de Berdesey et de Rouley decetero habeant communam pasture ad omnia et omnimoda aueria sua propria et non aliena ubique in pasturis et boscis ipsius Johannis et heredum suorum in eadem villa de Scardecroft et in terris suis post blada asportata et similiter in pratis suis post fena leuata et asportata in eadem villa inperpetuum excepto illo prato quod est infra gardinum ipsius Johannis in quo idem Abbas et successores sui vel villani sui predicti nullam communam habebunt Ita tamen quod bene licebit eidem Johanni et heredibus suis quantumcunque de predicta pastura vel boscis eis placuerit assartare et excoli facere sine impedimento ipsius Abbatis vel successorum suorum et similiter claudere et in defensum ponere ad pratum faciendum ubi pratum falcabile possit fieri salua eidem Abbati et successoribus suis et predictis villanis communa sua in eisdem locis que inposterum assartauerint excoli fecerint vel includerint ad omnia et omnimoda aueria sua post blada asportata et fena leuata et asportata sicut predictum est inperpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem Abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quantum ad ipsos pertinet quod idem Johannes et heredes sui et villani de Scardecroft decetero habeant communam pasture ad omnia et omnimoda aueria sua propria et non aliena ubique in boscis et pasturis ipsius Abbatis et successorum suorum in predictis villis de Berdesey et Rouley et in Le Langewode et Middelwode et in terris et pratis suis post blada asportata et fena leuata et asportata in eisdem villis inperpetuum Ita tamen quod bene licebit eidem Abbati et successoribus suis quantum de predictis boscis et pasturis eis placuerit assartare et excoli facere sine inpedimento ipsius Johannis vel heredum suorum et similiter claudere et in defensum ponere ad pratum faciendum ubi pratum falcabile possit fieri salua eidem Johanni et heredibus suis et villanis suis de Scardecroft communa sua in eisdem locis que inposterum assartauerint excoli fecerint vel includerint ad omnia et omnimoda aueria post blada asportata et fena leuata et asportata inperpetuum Et preterea idem Abbas dedit predicto Johanni tres marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxx coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname magistro Symone de Wautonname et Johanne de Cobham Justiciariis itinerantibusname et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Mauricium Abbatem de Kyrkestallname querentem et Johannem le Vavasourname deforciantem de communa pasture in Scardecroft quam idem Abbasname clamabat habere ad omnia et omnimoda aueria sua in terra ipsius Johannisname in eadem villa Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannesname concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod idem Abbasname et successores sui et ecclesianame sua predicta et villani sui de Berdesey et de Rouley decetero habeant communam pasture ad omnia et omnimoda aueria sua propria et non aliena ubique in pasturis et boscis ipsius Johannisname et heredum suorum in eadem villa de Scardecroft et in terris suis post blada asportata et similiter in pratis suis post fena leuata et asportata in eadem villa inperpetuum excepto illo prato quod est infra gardinum ipsius Johannisname in quo idem Abbasname et successores sui vel villani sui predicti nullam communam habebunt Ita tamen quod bene licebit eidem Johanniname et heredibus suis quantumcunque de predicta pastura vel boscis eis placuerit assartare et excoli facere sine impedimento ipsius Abbatisname vel successorum suorum et similiter claudere et in defensum ponere ad pratum faciendum ubi pratum falcabile possit fieri salua eidem Abbatiname et successoribus suis et predictis villanis communa sua in eisdem locis que inposterum assartauerint excoli fecerint vel includerint ad omnia et omnimoda aueria sua post blada asportata et fena leuata et asportata sicut predictum est inperpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem Abbasname concessit pro se et successoribus suis et ecclesianame sua predicta quantum ad ipsos pertinet quod idem Johannesname et heredes sui et villani de Scardecroft decetero habeant communam pasture ad omnia et omnimoda aueria sua propria et non aliena ubique in boscis et pasturis ipsius Abbatisname et successorum suorum in predictis villis de Berdesey et Rouley et in Le Langewode et Middelwode et in terris et pratis suis post blada asportata et fena leuata et asportata in eisdem villis inperpetuum Ita tamen quod bene licebit eidem Abbatiname et successoribus suis quantum de predictis boscis et pasturis eis placuerit assartare et excoli facere sine inpedimento ipsius Johannisname vel heredum suorum et similiter claudere et in defensum ponere ad pratum faciendum ubi pratum falcabile possit fieri salua eidem Johanniname et heredibus suis et villanis suis de Scardecroft communa sua in eisdem locis que inposterum assartauerint excoli fecerint vel includerint ad omnia et omnimoda aueria post blada asportata et fena leuata et asportata inperpetuum Et preterea idem Abbasname dedit predicto Johanniname tres marcas argenti