Charter Document - 01910024

Charter Document - 01910024


Charter Number: 01910024
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

HEC est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Lancastr[] in crastino Sancti Martini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo sexto coram Roberto de Lexinton Radulpho de Sulles Willelmo de Culeworth et Jollano de Neuill Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Galfridum de Walleye et Auiciam uxorem eius petentes et Rogerum de Witon tenentem de tribus bouatis terre cum pertinenciis in Hunecothes Vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Galfridus et Auicia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Auicie predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamum quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem Rogerus concessit predictis Galfrido et Auicie quadraginta acras terre cum pertinenciis in Bilinton Habendas et tenendas eisdem Galfrido et Auicie et heredibus ipsius Auicie de capitali domino illius feodi faciendo inde seruicium quod pertinet ad prefatam terram pro omni seruicio et exactione Et preterea idem Rogerus ad peticionem ipsorum Galfridi et Auicie dedit et concessit Abbati de Kyrkestall illas tres bouatas terre cum pertinenciis in Hunecothes Habendas et tenendas eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Kyrkestall in liberam et perpetuam elemosinam de predicto Rogero et heredibus suis Reddendo inde per annum quatuor sagittas barbillatas ad festum Sancti Egidii et faciendo forinsecum seruicium quantum pertinet ad predictas tres bouatas terre pro omni seruicio et exactione Et idem Rogerus et heredes sui predictas tres bouatas terre cum pertinenciis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte warantizabunt contra omnes gentes inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



HEC est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Lancastr[] in crastino Sancti Martini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo sexto coram Roberto de Lexintonname Radulpho de Sullesname Willelmo de Culeworthname et Jollano de Neuill Justiciariis itinerantibusname et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Galfridum de Walleyename et Auiciam uxoremname eius petentes et Rogerum de Witonname tenentem de tribus bouatis terre cum pertinenciis in Hunecothes Vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Galfridusname et Auicianame remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Auiciename predicto Rogeroname et heredibus suis totum jus et clamum quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem Rogerusname concessit predictis Galfridoname et Auiciename quadraginta acras terre cum pertinenciis in Bilinton Habendas et tenendas eisdem Galfridoname et Auiciename et heredibus ipsius Auiciename de capitali domino illius feodi faciendo inde seruicium quod pertinet ad prefatam terram pro omni seruicio et exactione Et preterea idem Rogerusname ad peticionem ipsorum Galfridiname et Auiciename dedit et concessit Abbati de Kyrkestallname illas tres bouatas terre cum pertinenciis in Hunecothes Habendas et tenendas eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Kyrkestallname in liberam et perpetuam elemosinam de predicto Rogeroname et heredibus suis Reddendo inde per annum quatuor sagittas barbillatas ad festum Sancti Egidii et faciendo forinsecum seruicium quantum pertinet ad predictas tres bouatas terre pro omni seruicio et exactione Et idem Rogerusname et heredes sui predictas tres bouatas terre cum pertinenciis predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte warantizabunt contra omnes gentes inperpetuum