Charter Document - 01910021
| Charter Number: | 01910021 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord, Quitclaim |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quarto coram Roberto de Lexinton Radulpho de Sulleg[] Willelmo de Culewurth Jollano de Neuill Roberto de Haya Symone de Halet et Warnero Engayne Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Matildam filiam Serlonis petentem et Rogerum de Lelay quem Mauricius Abbas de Kyrkestall vocauit ad warantum et qui ei warantizauit de una bouata terre cum pertinenciis in Bamhop Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Matilda remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clam[ancia] fine et concordia idem Rogerus dedit predicte Matildi unam marcam argenti
Markups
Names Markup:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quarto coram Roberto de Lexintonname Radulpho de Sullegname[] Willelmo de Culewurthname Jollano de Neuillname Roberto de Hayaname Symone de Haletname et Warnero Engayne Justiciariis itinerantibusname et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Matildam filiam Serlonisname petentem et Rogerum de Lelayname quem Mauricius Abbas de Kyrkestallname vocauit ad warantum et qui ei warantizauit de una bouata terre cum pertinenciis in Bamhop Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Matildaname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Rogeroname et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clam[ancia] fine et concordia idem Rogerusname dedit predicte Matildiname unam marcam argenti
