Charter Document - 01910019

Charter Document - 01910019


Charter Number: 01910019
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1237
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo Primo coram Roberto de Lexinton Willelmo de Eboraco Ada filio Willelmi et Willelmo de Culewurth Justiciariis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Mauricium Abbatem de Kirkestall querentem et Stephanum Priorem Sancte Trinitatis de Eboraco deforciantem de York aduocatione ecclesie de Adel Unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Kirkestall predicto Priori et successoribus suis et ecclesie sue Sancte Trinitatis de Ebor totum jus et clamium quod habuit in predicta aduocacione inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Prior concessit predicto Abbati triginta solidos redditus quos idem Abbas solebat reddere dicto Priori singulis annis pro decimis suis in parochia de Ledes et illas remisit et quietas clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua Sancte Trinitatis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Kirkestall inperpetuum Et preterea idem Prior dedit et concessit predicto Abbati totam terram illam cum pertinenciis quam idem Prior habuit in predicta villa de Adel die quo hec concordia facta fuit scilicet homagium et totum seruicium Willelmi filii Johannis et heredum suorum de toto tenemento quod idem Willelmus tenuit in eadem villa scilicet quatuor solidos et sex denarios per annum et homagium et totum seruicium Roberti Scot et heredum suorum de toto tenemento quod idem Robertus tenuit in eadem villa scilicet tres solidos per annum et homagium et totum seruicium Ricardi filii Aeldredi et heredum suorum de toto tenemento quod idem Ricardus tenuit in eadem villa scilicet duos solidos per annum Habenda et tenenda eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum quieta ab omni seculari seruicio et exaccione Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Willelmo Ricardo [et] Roberto et cognoscentibus se debere predicta homagia et seruicia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo Primo coram Roberto de Lexintonname Willelmo de Eboraconame Ada filio Willelminame et Willelmo de Culewurth Justiciariisname et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Mauricium Abbatem de Kirkestallname querentem et Stephanum Priorem Sancte Trinitatis de Eboraconame deforciantem de York aduocatione ecclesie de Adelname Unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Abbasname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Kirkestallname predicto Prioriname et successoribus suis et ecclesie sue Sancte Trinitatis de Eborname totum jus et clamium quod habuit in predicta aduocacione inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Priorname concessit predicto Abbatiname triginta solidos redditus quos idem Abbasname solebat reddere dicto Prioriname singulis annis pro decimis suis in parochia de Ledes et illas remisit et quietas clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua Sancte Trinitatisname predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Kirkestallname inperpetuum Et preterea idem Priorname dedit et concessit predicto Abbatiname totam terram illam cum pertinenciis quam idem Priorname habuit in predicta villa de Adel die quo hec concordia facta fuit scilicet homagium et totum seruicium Willelmi filii Johannisname et heredum suorum de toto tenemento quod idem Willelmusname tenuit in eadem villa scilicet quatuor solidos et sex denarios per annum et homagium et totum seruicium Roberti Scotname et heredum suorum de toto tenemento quod idem Robertusname tenuit in eadem villa scilicet tres solidos per annum et homagium et totum seruicium Ricardi filii Aeldrediname et heredum suorum de toto tenemento quod idem Ricardusname tenuit in eadem villa scilicet duos solidos per annum Habenda et tenenda eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Priorename et successoribus suis et ecclesia sua predicta in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum quieta ab omni seculari seruicio et exaccione Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Willelmo Ricardo [et] Robertoname et cognoscentibus se debere predicta homagia et seruicia