Charter Document - 01910018

Charter Document - 01910018


Charter Number: 01910018
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in crastino Sancti Andree anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis undecimo coram Roberto de Veteri Ponte Johanne filio Roberti Martino de Pathill Briano de Insula Willelmo de Insula Ricardo Duket Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Aliciam filiam Nicholai petentem et Radulphum Abbatem de Kirkestall tenentem de una bouata terre cum pertinenciis in Bramhop Unde recognicio assise mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicta Alicia remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis ipsi Abbati et successoribus suis et ecclesie Sancte Marie de Kirkestall totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia predictus Abbas dedit predicte Alicie duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)