Charter Document - 01910017

Charter Document - 01910017


Charter Number: 01910017
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Donecastr a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo coram Roberto de Veteri Ponto Johanne filio Roberti Martino de Pathill Briano de Insula Willelmo de Insula Ricardo Duket Justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Emmam de Morton petentem et Radulphum Abbatem de Kirkestall tenentem de dimidia carucata terre cum pertinenciis in Bramhop Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Abbas recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Emme Habendam et tenendam eidem Emme et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis inperpetuum Reddendo inde per annum dimidiam marcam argenti ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Martini xl denarios et ad Pentecosten xl denarios pro omni seruicio et exaccione Et pro hac recognicione fine et concordia predicta Emma recognouit concessi et reddidit predicto Abbati dimidiam carucatam terre cum pertinenciis quam ipsa prius tenuit in Haldefeld et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi Abbati et successoribus suis et ecclesis Sancte Marie de Kirkestall inperpetuum

Source (click image below to view full size)