Charter Document - 01910013

Charter Document - 01910013


Charter Number: 01910013
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die Sabbati proxima post festum Beati Petri in Cathedra anno regni Regis Johannis quinto coram Gaufrido filio Petri Comite Essex[ie] Symone de Pateshill[e] Hugone de Chaucba magistro Radulpho de Stok[e] Joscellino de Well Justiciariis et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Gaufridum Luterel et Frethesant uxorem eius et Ysabel sororem ipsius Frethesant petentes per Willelmum de Stok[e] positum loco ipsius Frethesant ad lucrandum vel perdendum et per Godefridum de Craucumba positum loco ipsius Ysabelle ad lucrandum vel perdendum et Elyam Abbatem de Kyrkestall tenentem de xj bouatas terre et de quatuor viginti acris terre cum pertinenciis in Hotun scilicet de tota terra quam ipse tenuit de feodo Willelmi Paynel in eadem villa Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod dictus Abbas recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus predictarum Frethesant et Isabelle et eam eis reddidit et quietam clamauit de se et successoribus suis predictis Gaufrido et Frethesant et Isabell[e] et heredibus ipsarum Frethesant et Isabel[le] inperpetuum Et pro hac recognicione et reddicione et quieta clama[atione] et fine et concordia idem Gaufridus et Frethesant et Isabelle concesserunt pro se et heredibus ipsarum Frethesant et Isabel[le] predicto Abbati de Kirkestall et Conuentui et successoribus suis totam terram quam idem Abbas et Conuentus habent in soka de Adel ex dono Willelmi Mustel et antecessorum eius de feodo ipsarum Frethesant et Isabel[le] et omnia tenementa que impostorum perquirere poterunt de eodem feodo Ita quod nec ipse nec heredes earum Frethesant et Isabel[le] aliquid exigere poterunt in tenementis que predicti Abbas et Conuentus habent uel perquirere poterunt de eodem feodo nisi seruicium quod predicta tenementa que tenent vel que perquirere poterunt eis facere debent Et preterea predicti Gaufridus et Frethesant et Isabel[le] dederunt predicto Abbati triginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die Sabbati proxima post festum Beati Petri in Cathedra anno regni Regis Johannis quinto coram Gaufrido filio Petri Comite Essex[ie]name Symone de Pateshill[e]name Hugone de Chaucbaname magistro Radulpho de Stok[e]name Joscellino de Well Justiciariisname et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Gaufridum Luterelname et Frethesant uxoremname eius et Ysabel sororem ipsius Frethesantname petentes per Willelmum de Stok[e]name positum loco ipsius Frethesantname ad lucrandum vel perdendum et per Godefridum de Craucumbaname positum loco ipsius Ysabellename ad lucrandum vel perdendum et Elyam Abbatem de Kyrkestallname tenentem de xj bouatas terre et de quatuor viginti acris terre cum pertinenciis in Hotun scilicet de tota terra quam ipse tenuit de feodo Willelmi Paynelname in eadem villa Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod dictus Abbasname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus predictarum Frethesantname et Isabellename et eam eis reddidit et quietam clamauit de se et successoribus suis predictis Gaufridoname et Frethesantname et Isabell[e]name et heredibus ipsarum Frethesantname et Isabel[le]name inperpetuum Et pro hac recognicione et reddicione et quieta clama[atione] et fine et concordia idem Gaufridusname et Frethesantname et Isabellename concesserunt pro se et heredibus ipsarum Frethesantname et Isabel[le]name predicto Abbati de Kirkestallname et Conuentuiname et successoribus suis totam terram quam idem Abbas et Conuentus habent in soka de Adel ex dono Willelmi Mustelname et antecessorum eius de feodo ipsarum Frethesantname et Isabel[le]name et omnia tenementa que impostorum perquirere poterunt de eodem feodo Ita quod nec ipse nec heredes earum Frethesantname et Isabel[le]name aliquid exigere poterunt in tenementis que predicti Abbasname et Conuentusname habent uel perquirere poterunt de eodem feodo nisi seruicium quod predicta tenementa que tenent vel que perquirere poterunt eis facere debent Et preterea predicti Gaufridusname et Frethesantname et Isabel[le]name dederunt predicto Abbatiname triginta marcas argenti