Charter Document - 01910010

Charter Document - 01910010


Charter Number: 01910010
Cartulary Title: The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor die dominica proxima post octabas Sancti Hylarii anno regni Regis Ricardi decimo coram Hugone Bard[] Magistro Rogero Arundell[] Gaufrido Haget Philippo filio Roberti Jolano de Neuill[] Justiciariis Domini Regis et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Radulphum de Awic petentem et Monachos de Kirkestall tenentes de quatuor bouatis terre cum pertinenciis in Besacle Vnde recognicio summonita fuit inter eos in Curia prefata per breue de morte antecessoris scilicet quod predictus Radulphus dedit predictis Monachis totam terram predictam cum omnibus suis pertinenciis sine aliquo retinemento tenendam de se et heredibus suis in perpetuam elemosinam reddendo annuatim viij solidos pro omni servicio quod ad predictum Radulphum uel heredes suos pertinet et faciendo forinsecum seruicium quantum pertinet ad predictas quatuor bouatas terre vnde xij carrucate faciunt feodum j militis Et predictus Radulphus warantizabit prefatis Monachis totam predictam terram cum pertinenciis contra omnes homines Et pro hac concessione fine et concordia predicti Monachi dederunt predicto Radulpho viij marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor die dominica proxima post octabas Sancti Hylarii anno regni Regis Ricardi decimo coram Hugone Bardname[] Magistro Rogero Arundellname[] Gaufrido Hagetname Philippo filio Robertiname Jolano de Neuill[] Justiciariis Domini Regisname et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Radulphum de Awicname petentem et Monachos de Kirkestallname tenentes de quatuor bouatis terre cum pertinenciis in Besacle Vnde recognicio summonita fuit inter eos in Curia prefata per breue de morte antecessoris scilicet quod predictus Radulphusname dedit predictis Monachisname totam terram predictam cum omnibus suis pertinenciis sine aliquo retinemento tenendam de se et heredibus suis in perpetuam elemosinam reddendo annuatim viij solidos pro omni servicio quod ad predictum Radulphumname uel heredes suos pertinet et faciendo forinsecum seruicium quantum pertinet ad predictas quatuor bouatas terre vnde xij carrucate faciunt feodum j militis Et predictus Radulphusname warantizabit prefatis Monachisname totam predictam terram cum pertinenciis contra omnes homines Et pro hac concessione fine et concordia predicti Monachiname dederunt predicto Radulphoname viij marcas argenti