Charter Document - 01910009
Charter Number: | 01910009 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of the Cistercian Abbey of Kirkstall |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord, Quitclaim |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor die Martis proxima post festum Sancti Hilarii anno regni Regis Ricardi decimo coram Hugone Bard[] Magistro Rogero Arundell Gaufrido Hageth Philippo filio Roberti Joslano de Neuill Justiciariis Domini Regis et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Aliz filiam Bereng[] petentem et Robertum le Waleys et Monachos de Kirkestall tenentes de una carucata terre cum pertinenciis in Secroft Unde recognicio fuit summonita inter eos in prefata Curia per breue de morte antecessoris scilicet quod predicta Aliz quietum clamauit de se et heredibus suis totum jus suum quod habuit in predicta terra cum pertinenciis predictis Roberto et Monachis et heredibus predicti Roberti inperpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predicti Robertus et Monachi dederunt predicte Alicie unam escheppam siliginis et unam tunicam et unum pallium et in vita sua annuatim unam tunicam
Markups
Names Markup:
HEC est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor die Martis proxima post festum Sancti Hilarii anno regni Regis Ricardi decimo coram Hugone Bardname[] Magistro Rogero Arundellname Gaufrido Hagethname Philippo filio Robertiname Joslano de Neuill Justiciariis Domini Regisname et aliis fidelibus Domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Aliz filiam Berengname[] petentem et Robertum le Waleysname et Monachos de Kirkestallname tenentes de una carucata terre cum pertinenciis in Secroft Unde recognicio fuit summonita inter eos in prefata Curia per breue de morte antecessoris scilicet quod predicta Alizname quietum clamauit de se et heredibus suis totum jus suum quod habuit in predicta terra cum pertinenciis predictis Robertoname et Monachisname et heredibus predicti Robertiname inperpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predicti Robertusname et Monachiname dederunt predicte Aliciename unam escheppam siliginis et unam tunicam et unum pallium et in vita sua annuatim unam tunicam