Charter Document - 01900020

Charter Document - 01900020


Charter Number: 01900020
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocensius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis sancti Gregori Cantuariensis et sancti Martini Douoricensis Cantuariensis dioceseos prioribus et officiali Cantuariensi salutem et apostolicam benediccionem Conquesti sunt nobis prior et conuentus de Hortona Cluniacensis ordinis quod rector ecclesie de Stanstede Noruicensis dioceseos super quadam annua pensione terris possessionibus et rebus aliis injuriat eisdem Idcircoque discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellacione remota sine debito decidatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari prouiso ne pensio ipsa contra lateranencis statuta concilii sit imposita vel audacite Testes autem qui fuerint nominati sese gratia odio vel timore se traxerunt censura simili appellacione cesante cogatis veritati testimonium peribere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nichilominus exequantur Dat Lugduni II Nonas Januar pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)