Charter Document - 01900019
Charter Number: | 01900019 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Monk Horton Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Valeenis concedo deo et ecclesie sancti Johannis de Hortona et monachis ibidem deo et sancto Johanni seruientibus plenariam decimam de dominio meo de Stanstede de omni blado meo et de fabis et pisis plene et plibe imperpetuum accipiendam ad hostium horrei mei de feno VX in vilim in prato de pomis quoque decimam sportam hec autem omnia eis presenti confirmacionis carta pro salute anime mee et animabus patris et matris mee omnium quoque parentum et amicorum meorum testibus hiis domino Hugone capellano Dauid capellano Ricardo preposito Alano de Valenis Andreas Clerico Willelmo Barnard Ricardo Simplingford Herueo Henrico do Radion Johanne Clerico