Charter Document - 01900016

Charter Document - 01900016


Charter Number: 01900016
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili domino et patri suo dei gratia Norwicensi episcopo Willelmus de Val[encie] salutem et fidele seruicium Nouerit paternitas vestra et omnibus sancte ecclesie filiis notum sit quod ego Willelmus de Valencia concedo et dono et huius carte mea auctoritate confirmo ecclesiam de Stansteda cum omnibus pertinenciis suis silicet ecclesiasticis beneficiis deo et ecclesie sancti Johannis apostoli et euangeliste de Hortona et Monachis de sancto Pancracio ibidem deo seruientibus in liberam et quietam elemosinam sicut illam dederunt et carta sua confirmauerunt Adelina de Montfort Robertus de Ver vir eius supra dicte ecclesie et monachis Supplico igitur paternitati vestre ut quod eis a nobis deuote donatur uestre munimine auctoritatis roboretur Testes Adam filius Ed Willelmus Mapet Rogerus filius Roberti Heline propositi Ricardus filius Mauricii Sanus filius Wlard Willelmus Presp[iter] Helmarus et Weliardus

Source (click image below to view full size)