Charter Document - 01900014
Charter Number: | 01900014 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Monk Horton Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocensius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Priori et Conventui Monasterii de Hortona ordinis Cluniacensis Cantuariensis diociseos salutem et apostolicam benediccionem Justis petencium desideriis dignum est nos facelem prebere consensum et vota que aracionis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium de Hortona in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentiam racionabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati petri et nostra proteccione suscipimus specialiter autem ecclesiam de Brabourne cum pertinenciis suis decimas terras et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis vobis et per uos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salua in predictis decimis moderacione concilii generalis nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit inoursum Dat lugennis viii Kal Januar pontificatus nostri anno II