Charter Document - 01900013
Charter Number: | 01900013 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Monk Horton Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Abbati Cluniacensis eiusque coabbatibus prioribus et conventibus vniuersis Cluniacensis ordinis salutem et apostolicam benediccionem Cum a nobis petiuit quod iustum est et honestum tam vigor quam ordo exigit racionis vt item per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romani pontificibus siue per priuilegia vel alias indulgencias vobis et ordini vestro concessas necnon libertates et exempciones secularium exaccionum a Regibus et principibus aliisque Christi fidelibus racionabiliter uobis indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis vobis et per vos eidem ordini auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursum Dat Viterbii idus Octobris pontificatus nostri anno primo