Charter Document - 01900011

Charter Document - 01900011


Charter Number: 01900011
Cartulary Title: Charters of Monk Horton Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Rex Anglie et Dux Normannie et Acquitanie et comes Andegavie Archiepiscopo Cantuariensi et Justiciariis et vicecomitibus et Baronibus et ministris et omnibus fidelibus Francis et Anglis de Kent salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie sancti Johannis apostoli et Evangeliste de Hortona et monachis ibidem deo seruientibus donationem elemosine quam eis fecerunt Robertiis de Ver et Adelina eius vxor de cuius hereditate ipsa elemosina est scilicet Teyntonam et Hortonam cum omnibus aliis possessionibus tam ecclesiasticis quam laicis sicut predictus Robertus de Ver et Adelina vxor eius eis concesserunt et carta sua confirmauerunt Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi teneant bene et in pace et honorifice et libere et quiete in bosco et plano et pratis et pasturis in aquis et stangnis in viis et semitis et in omnibus locis cum omnibus libertatibus et consuetudinibus cum quibus Robertus Ver et Adelina vxor eius melius et liberius tenuerunt et monachis per cartam suam confirmauerunt sicut carta eorum testantur Testibus Mauricio Byset dapifero Roberto de Donstanuilla Radulpho filio Stephani camerario apud leous

Source (click image below to view full size)