Charter Document - 01900004
| Charter Number: | 01900004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Monk Horton Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1140 - 1144 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Robertus de Ver constabularius Regis Anglie et Adeluda filia Hugonis de Monteforte vxor mea dedimus et concessimus deo et beato Apostolo Johanni et evangeliste atque ecclesie de Horton et monachis in eadem ecclesia ad serviendum deo et beato Johanni commorantibus manerium de Titend cum omnibus pertinentiis ipsius manerii in perpetuam elemosinam pro redempcione et salute anime Regis Henrici et Regis Stephani et animarum nostrarum et omnium fidelium antecessorum nostrorum ita libere et quiete et honorifice Tenendum et habendum sicut nos tempore Regis Henrici predicti dono eiusdem tenuimus et habuimus et postea Regis Stephani scilicet cum Soca et Saca et tol et team et infangenetheof cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietacionibus de Warpeni et [in] peni in bosco et plano in Pratis et in Pasturis in terris et mariscis in via et in semitis adhuc ecclesiam de Stanesteed cum eiusdem ecclesie pertinentiis omnibus scilicet beneficiis ecclesiasticis atque ecclesiam de Bradburne cum sibi pertinentibus beneficiis ecclesiasticis scilicet decimas Estbrugiae et Huncild excepto sale Teste Gaufrido de Ver et Roberto fratre suo Radulpho filio Willelmi Willelmo de Pilatavill Hero dapifero Hugone de Eschelot Hugone Talebot Willelmo de Well Osberto Mariscallo Willelmo filio Turstani dapiferi Radulpho de Scalis Radulpho filio Turaldi Roberto de Sancto Martino Ernaldo sacerdote Pagano Clerico Simone de Chandos et Hugone fratre suo Johanno sacerdote
