Charter Document - 01870257

Charter Document - 01870257


Charter Number: 01870257
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos littere presentes pervenerint Rogerus de Waruic salutem in Domino Ad omnium volo noticiam pervenire me prebendam meam quam in ecclesia de Waruic multis temporibus canonice et quiete possedi liberam et quietam dimisisse et eam cum ecclesia de Cumtona et omnibus aliis pertinentiis eius Rannulfo de Norhamtona clerico filio neptis mee intuitu pietatis in perpetuam elemosinam concessisse et quantum in me est donavisse cum domibus meis que sunt juxta atrium beate Marie salvo jure heredum meorum post ipsum et salvo redditu qui domino fundi inde annuatim debetur Ut hec autem donatio rata et stabilis permaneat presenti scripto et sigilli mei munimine eidem confirmo

Source (click image below to view full size)