Charter Document - 01870232
Charter Number: | 01870232 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus filius Johannis de Bello Monte de concensu et assensu Johannis de Bello Monte patris mei dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Henrico fratri meo pro homagio et servitio suo unam virgatam terre cum omnibus pertinentiis suis in Haselore apud Walecote illam videlicet quam Lucas Edwyne tenuit Habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis libere et quiete pacifice et integre cum omnibus libertatibus ad dictam terram pertinentibus Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel assignatis ipse et heredes sui vel assignati sui unum denarium scilicet ad festum Pasche pro omni servitio exactione et demanda salvo regali servitio Ego autem Nicholaus predictus et heredes mei terram prenominatam cum pertinentiis dicto Henrico fratri meo et heredibus suis vel suis assignatis per predictum servitium contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus Et ut hec mea donatio et concessio rata et stabilis permaneat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Henrico de Linet Nicholao de Haselore Hugone Agulun Rogero de Linet Willelmo filio Nicholai Waltero Edwine et multis aliis