Charter Document - 01870208

Charter Document - 01870208


Charter Number: 01870208
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1154 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H rex Angl[orum] dux Norm[annorum] et Acquitan[norum] et comes And[egavorum] Roberto de Haselouera salutem Precipio tibi quod ecclesia de Hasel habeat et teneat omnia tenementa sua in decimis et elemosinis et in omnibus rebus in pace et quiete et honorifice et juste cum omnibus illis libertatibus et liberis consuetudinibus per quas tenuit tempore Henrici regis avi mei Et nullam ei super hoc injuriam vel contumeliam facere presumas Et nisi feceris Nicholaus de Pole predictas libertates et consuetudines juste teneri faciat Et nisi fecerit justitiarius meus vel vicecomes de Warewic faciet te dare michi centum libras Teste comite Leycestr apud Wigorn

Source (click image below to view full size)