Charter Document - 01870205

Charter Document - 01870205


Charter Number: 01870205
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1231 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hoc scriptum visuris vel audituris quod ita convenit inter dominum Nicholaum rectorem ecclesie de Haselouere et Adam Angevin de Opton parochianum suum scilicet quod idem Nicholaus remisit et quietum clamavit eidem A totum placitum inter eos motum coram judicibus a domino papa delegatis apud Oxon anno regni regis filii regis Johannis sextodecimo Pro hac vero quieta clamantia dedit predictus A Deo et ecclesie beati Laurentii de Haselouere et pro salute animarum antecessorum suorum unam dimidiam acram terre in cultura que appellatur Standon que extendit supra terram eiusdem ecclesie de Haselouere in eadem cultura in puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Concessit etiam idem A se soliturum decetero omnes oventiones majores et minores debitas et consuetas sine omni contradictione Ut autem hec mea donatio firma et stabilis permaneat imperpetuum huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino R tunc capellano de Eston []

Source (click image below to view full size)