Charter Document - 01870202
| Charter Number: | 01870202 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1232 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentem paginam inspecturi quod cum mota esset controversia coram archidiacono cancellario et decano Oxon judicibus a domino papa delegatis in causa que vertebatur inter dominum Nicholao rectorem ecclesie de Haselour ex una parte et Stephanus de Upton militem Rogerum et Robertum filios eius ex altera super decimis et rebus aliis ad ecclesiam de Haselour spectantibus Tandem amicabili compositione lis ita conquievit videlicet quod dictus Stephanus miles pro se et suis dicte persone et ecclesie sue in pasturis de Mukehull et Barnce et Wichebec et in omnibus pasturis de Upton extra coopertum bosci ad omnimoda averia sua inmittenda pascenda et educenda liberam et plenam sine omni contradictione concessit facultatem Et similiter intra coopertum bosci juxta modum et pertinentiam terre sue in Upton Ita tamen quod eadem persona eidem Stephanus militi et heredibus suis de assartis faciendis nullum prestabit impedimentum Preterea tam dominus Stephanus miles quam Rogerus et Robertus filii sui singuli omnimodas decimas suas eidem persone et ecclesie sue impostorum fidelitatis sue mediante obligatione salvo solvere promiserunt Idem vero Nicholao rector exactionem contra dominum Stephanus militem institutam super decimis de venditione bosci eidem Stephanus militi tota vita sua remisit Super capella quadam cum cimiterio pertinente et super denaria sancti Petri utraque pars tam dicte persone quam Stephanus militis in dominum episcopum Wigorn compromisit quem utraque pars sine dolo et fraude et sine subtractione adibit quam citius competentius et commodius potent et eius super predictis stabit provisioni Et ad hec omnia fideliter observanda singuli tam dicta persona quam Stephanus miles Rogerus et Robertus filii eius fide media se obligaverunt et sic utrimque remisse sunt actiones omnes coram dictis judicibus mote Et in huius rei testimonium partes mutuo signa sua tali scripto apposuerunt Hiis testibus domino R de Salseto milite domino W de Lodinton milite domino R capellano domini regis Oxon Ricardo de Kinton domino Nicholao capellano de Haselour Henrico de Kynton et multis aliis
