Charter Document - 01870137

Charter Document - 01870137


Charter Number: 01870137
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1309
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Tydynton capellanus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi domino Guydoni de Bello Campo comiti Warr et heredibus suis vel suis assignatis advocationem ecclesie de Pillardynton Hercy cum omnibus juribus suis et possessionibus et presentationem ad eandem sicut eam recuperavi coram justiciariis domini regis versus Johannem de Hercy ac insuper eundem dominum Guydonem pono loco mea et assigno pro me ad presentandum idoneam personam ad ecclesiam predictam loci diocesano et ad omnia alia facienda et recipienda que ego ratione judicii in curia dicti domini regis versus dictum Johannem de Hercy super presentatione predicta pro me redditi ac executionis inde per breve dicti domini regis domino Wygorn episcopo directum facere recipere vel habere possem quoquomodo Habendam et tenendam predictam advocationem ecclesie predicte sicut predictum est predicto domino Guydoni et heredibus ac assignatis suis libere quiete bene et in pace et hereditarie imperpetuum Et ego vero predictus Thomas de Tydynton et heredes mei advocationem ecclesie predicte cum omnibus suis pertinentiis ut supradictum est predicto domino Guydoni de Bello Campo et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Philippo de Gayton Henrico de Sidenhale Willelmo Blankfrount Willelmo la Spyneye Willelmo le Archer et multis aliis Dat apud Calmeleye die mercurii proxima ante festum sancti Michaelis anno Domini millesimo CCC nono

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Tydynton capellanusname dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi domino Guydoni de Bello Campo comiti Warrname et heredibus suis vel suis assignatis advocationem ecclesie de Pillardynton Hercy cum omnibus juribus suis et possessionibus et presentationem ad eandem sicut eam recuperavi coram justiciariis domini regis versus Johannem de Hercyname ac insuper eundem dominum Guydonemname pono loco mea et assigno pro me ad presentandum idoneam personam ad ecclesiam predictam loci diocesano et ad omnia alia facienda et recipienda que ego ratione judicii in curia dicti domini regis versus dictum Johannem de Hercyname super presentatione predicta pro me redditi ac executionis inde per breve dicti domini regis domino Wygorn episcoponame directum facere recipere vel habere possem quoquomodo Habendam et tenendam predictam advocationem ecclesie predicte sicut predictum est predicto domino Guydoniname et heredibus ac assignatis suis libere quiete bene et in pace et hereditarie imperpetuum Et ego vero predictus Thomas de Tydyntonname et heredes mei advocationem ecclesie predicte cum omnibus suis pertinentiis ut supradictum est predicto domino Guydoni de Bello Camponame et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Philippo de Gaytonname Henrico de Sidenhalename Willelmo Blankfrountname Willelmo la Spyneyename Willelmo le Archername et multis aliis Dat apud Calmeleye die mercurii proxima ante festum sancti Michaelis anno Domini millesimo CCC nono