Charter Document - 01870089
| Charter Number: | 01870089 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1245 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes filius Roberti de Leicestr salutem Noverit universitas vestra me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warewich et commune canonicorum et vicariorum ibidem Deo servientium redditum sex denariorum per annum de illa terra que jacet inter terram que fuit Thome filii Hawenild et terram que fuit Eustachii vinetarii Reddendos ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Martio tres denarios ad festum sancti Michaelis tres denarios Ego vero et heredes mei vel quicumque prenominatam terram inposterum tenuerint istum redditum predictum prefate ecclesie warantizabimus Ut hec autem mea donatio et concessio et huius carte confirmatio rata et stabilis imperpetuum permaneat eam presenti scripto et sigilli mei appositione communivi Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Ketello Johanne filio decani Henrico Edward Rogero Cusin Ricardo filio Johannis Johanne de Salowe Ricardo filio Nicolai et multis aliis
