Charter Document - 01870085

Charter Document - 01870085


Charter Number: 01870085
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Philippus de Ichinton assensu et consensu Avicie uxoris mee flue Willelmi Sautri dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Dogmanton quoddam mesuagium in suburbio de Warwichic videlicet in vico qui vocatur Salteresforde illud scilicet mesuagium quod est inter terram quam Ricardus super montem tenuit ex parte una et terram quam Robertus Scarleth tenuit ex parte altera Habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel eorum assignatis libere quiete bene et in pace absolute et imperpetuum quicumque dare legare vendere vel assignare voluerit Reddendo inde annuatim sacriste ecclesie beate Marie Warwichie et eius successoribus duodecim denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad festum beate Marie in Martio sex denarios pro omni seculari servitio exactione et demanda Pro hac autem donatione et concessione et presentis carte confirmatione dedit mihi predictus Rogerus quadraginta solidos argenti premanibus et ego predictus Philippus et heredes mei dicto Rogero et heredibus suis vel eorum assignatis predictum mesuagium cum pertinentiis sicud predictum est contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Thoma filio Pavey de Warwich Johanne juven de eadem Philippo le Norilun de eadem Ricardo de Warwych Johannc de Porta et aliis

Source (click image below to view full size)