Charter Document - 01870084
| Charter Number: | 01870084 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris Cecilia de Warwic filia Johannis de Piru salutem Noveritis me intuitu caritatis et pro salute anime mee et parentum et amicorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et martilogio ecclesie beate Marie de Warewic et vicariis ibidem Deo et sancte Marie servientibus in puram et perpetuam elemosinam septem denarios per annum quos Willelmus Allencestr capellanus mihi singulis annis reddere consuevit de terra que fuit Pagani mace carii in villa de Warwic in alto foro quam scilicet terram predictus Willelmus capellanus tenuit de me et de heredibus meis pro sex decem denariis annuis ex quibus canonici sancte Marie novem denarios annuatim percipiunt Ne autem ista mea elemosina et elemosine mee donatio futuris temporibus aliquo modo deteriorari vel impediri vel differri aut irritum revocari videatur ego et heredes mei predictam terram et totum ius quod in ea habuimus vel habere videbamur cum omnibus pertinentiis suis in manus Dei et beate Marie ac canonicorum et vicariorum ibidem servientium re signavimus et quietam clamavimus Et ut ista donatio et concessio et quieta clamatio stabilis et firma inperpetuum permaneat presentis scripti paginam sigilli mei impressione corroboravi Testibus hiis Nicholao persona de Lappewrth Kegment vicedent de Warwic Eleutherio capellano Gerardo tanario Roberto mercaris Johanne Blundo Henrico Cobbo Willelmo Pellipar Hugone clerico Gaufrido coco et aliis
