Charter Document - 01870073
Charter Number: | 01870073 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Juliana filia Ricardi filii Everard in mea viduitate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beate Marie de Warwich ad commune vicariorum ibi Deo servientium unum mesuagium cum crofta et cum omnibus pertinentiis suis in vico de Saltersforth prope rivulum ex una parte et terram quam Ricardus pistor tenuit ex altera parte in occidente illud scilicet quod Alanus clericus quondam tenuit et eisdem dedit Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis decem et octo denarios ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Martio novem denarios et ad festum sancti Michaelis novem denarios pro omnibus secularibus servitiis et demandis Pro hac autem donatione et confirmatione dederunt mihi predicti vicarii decem solidos argenti Ego vero predicta Juliana et heredes mei predictum mesuagium cum aliis suis pertinentiis prefate ecclesie et dictis vicariis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Hec autem donatio et concessio et huius carte confirmatio facta fuit anno regni regis Henrici filii Johannis regis vicesimo sexto die sanctorum martirum Gervasii et Prothasii Ut hec autem mea donatio et confirmatio rata et stabilis permaneat hanc cartam sigillo mea corroboravi Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Pavei Ricardo filio Nicholai Simone filio Roberti de Leic Roberto Godwine Nicholao Basseth Henrico filio Inge Waltero Letamir et aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Juliana filia Ricardi filii Everardname in mea viduitate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beate Marie de Warwich ad commune vicariorumname ibi Deo servientium unum mesuagium cum crofta et cum omnibus pertinentiis suis in vico de Saltersforth prope rivulum ex una parte et terram quam Ricardus pistorname tenuit ex altera parte in occidente illud scilicet quod Alanus clericusname quondam tenuit et eisdem dedit Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis decem et octo denarios ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Martio novem denarios et ad festum sancti Michaelis novem denarios pro omnibus secularibus servitiis et demandis Pro hac autem donatione et confirmatione dederunt mihi predicti vicariiname decem solidos argenti Ego vero predicta Juliananame et heredes mei predictum mesuagium cum aliis suis pertinentiis prefate ecclesie et dictis vicariisname contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Hec autem donatio et concessio et huius carte confirmatio facta fuit anno regni regis Henrici filii Johannis regis vicesimo sexto die sanctorum martirum Gervasii et Prothasiidate Ut hec autem mea donatio et confirmatio rata et stabilis permaneat hanc cartam sigillo mea corroboravi Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Paveiname Ricardo filio Nicholainame Simone filio Roberti de Leicname Roberto Godwinename Nicholao Bassethname Henrico filio Ingename Waltero Letamirname et aliis