Charter Document - 01870066
Charter Number: | 01870066 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1176 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod talis conventio facta est inter monasterium de Bordesleia et ecclesiam sancte Marie de Warewic super decimationibus de dominio domini regis de Budiford videlicet quod abbas et conventus de Bordesleia reddent singulis annis quindecim solidos ad festum sancti Michaelis apud Warewic prebende Nicholai canonici de Warew nepotis Nicholai archidiaconi Covente que fuit Johannis capellani pro retentione decimarum predictarum que pertinebant ad supranominatam prebendam Hec autem conventio facta est assenssu abbatis et conventus de Bordesleia et assensu canonicorum de Warew tenenda inperpetuum et utriusque capituli sigillo corroborata Hiis testibus Jordano et Willelmo canonicis prelibate ecclesie de Warew Rogero sacrista magistro Galfrido de Lenton magistro Ricardo de Gnoesal magistro Willelmo de Torenton Osberto capellano magistro Willelmo de Witheshas magistro Morsen magistro Waltero de Beauton Roberto de Burum Willelmo Frum[en]tino Willelmo fratre Jordani et aliis