Charter Document - 01870062
Charter Number: | 01870062 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus comes de Warr omnibus hominibus suis salutem Sciant tam preteriti quam presentes me dedisse Willelmo de sancto Petro quamdam mansionem in Cota cum omnibus pertinentiis suis cum toto homine in mansione manente Swein nomine filio Baldewini de Cota illam videlicet mansionem quam Ingenulphus de predicto Willelmo tenuit et concedo quod Eustatius filius Willelmi istam tenuram post decessum Willelmi per eundem servitium quod Willelmus teneat et post Eustatium ille cui Eustatius dividere voluerit hic vero Willelmus propter istud tenementum debet reddere annuatim mihi xii d vi d infra octavas sancti Michaelis et vi d infra octavas sancte Marie Marcesche pro omni re mihi vel heredibus meis pertinente propter hanc concessionem et donationem dedit ipse Willelmus mihi ii solidos Huius rei sunt t[estes] Hugo de Ardena dapifero comitis Rodbertus filius Odonis Willelmus Burdel Jordanus clericus Henricus de Vilers Walterus dispensator