Charter Document - 01870052

Charter Document - 01870052


Charter Number: 01870052
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1305
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Clemens episcopus servus servorum [Dei] dilecto filio priori de Stodleye Wigomien diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii decanus et capitulum ecclesie beate Marie Warr Wigornien diocesis quam predecessores eorum decimas terras domos vineas prata pascua nemora molendina maneria jura jurisdictiones et quedam alia bona ipsius ecclesie datis super hoc litteris confectis publicis instrumentis juramentis interpositis factis renuntiationibus et penis adjectis in gravem eiusdem ecclesie lesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui dicuntur super hiis in comuni e forma a sede appostolica confirmationis literas impetrasse Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere discretioni tue per appostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ipsius ecclesie per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus literis instrumentis juramentis renuntiationibus penis et confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem eiusdem ecclesie legitime revocare procures contradictores per censuram ecclesiasticam appelatione post posita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appelatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Dat Lugdun xiiii kalendas Januarii pontificatus nostri viri primo

Source (click image below to view full size)