Charter Document - 01870040

Charter Document - 01870040


Charter Number: 01870040
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1162 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Hereford episcopus venerabili fratri et amico G[odefrido] Wigorn[iensi] archidiacono salutem Mandavimus vobis quatinus canonicos de Warewich pactis cum Rad[ulfo] priore initis stare compelleretis et si quid acceperant de parochia quam sibi adjudicavimus postquam eam Rad[ulfo] priori in vita sua annua x solidorum pensione tenendam in presentia nostra concesserunt hoc sibi restitui faceretis Canonici vero eidem restitutioni parati sunt concedentes ut xiii denarii quos se de eadem parochia habuisse fatentur de summa decem solidorum quos sibi prior debet deducantur vel si prior eos amplius habuisse probaverit sibi que probata fuerint compensentur Genus enim solutionis optimum est compensatio id est debiti invicem contributio et qui debet optime solvit cum debitori suo quantum ab eo exigitur de summa sibi debita remittit Unde vobis mandamus quatinus ad hoc directo decano vestro rem ipsam in parochia ipsa coram parochianis ipsis circa hos fines mandati stare faciatis Valete

Source (click image below to view full size)