Charter Document - 01870039

Charter Document - 01870039


Charter Number: 01870039
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis et fidelibus G Guigorn archidiaconus salutem Notum facio universitati vestre quod causam illam que vertebatur inter canonicos sancte Marie et Omnium Sanctorum de Warewich et canonicos sancti Sepulcri super jure parochiali et xxx denariorum pensione dominus papa Alexander domino Gilleberto Hereforden episcopo et mihi remoto appellationis subterfugio fine debito terminandam delegavit Nos igitur mandato apostolico pro debito obtemperantes utriusque partis allegationibus patienter auditis et diligenter intellectis veritatem et justitiam canonicorum sancte Marie et Omnium Sanctorum partim ex abundanti testium probatione partim ex fideli instrumentorum inspectione concipientes eis et parochiam et annuam xxx denariorum pensionem adjudicavimus et eos inde in publico apostolica auctoritate investivimus Postmodum vero predicti canonici sancte Marie et Omnium Sanctorum nostra interveniente petitione persone Rad[ulfi] prioris non ecclesie sancti Sepulcri salvo per omnia jure suo fructus parochiales excepto baptismate et mortuorum sepultura pro annua x solidorum pensione et hoc supra pretaxatam xxx denariorum solutionem ad tempus indulserunt scilicet quamdiu in ecclesia sancti Sepulcri gereret prioratum Valete

Source (click image below to view full size)