Charter Document - 01870036

Charter Document - 01870036


Charter Number: 01870036
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1161 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis frater Gillebertus Herefordensis ecclesie minister a rege cui militant glorie assequi donativum Quod apostolica per nos auctoritate terminatum est notitie communi mandare curavimus ut diu protractam controversiam ne denuo suscitetur in litem presentis scripti testimonio juvante Domino prorsus evacuemus Accepto namque super hoc domini pape mandato ut causam que inter canonicos ecclesie beate Marie et Omnium Sanctorum et Rad[ulfum] priorem et canonicos sancti Sepulchri de Warewich vertebatur ego et dominus Godefridus Wigorn archidiaconus appellatione remota decideramus ad hoc die statuto convenimus et coram nobis in hunc modum memorata jam causa deducta est Conquesti sunt canonici beate Marie et Omnium Sanctorum magnam parochie sue partem sibi a jam dicto priore sancti Sepulcri et fratribus eius violenter auferri et annuam triginta denariorum pensionem sibi ab ecclesia sancti Sepulcri iam diu debitam injuste sibi iam aliquamdiu detineri cumque hec duo intenderent manifestam utriusque probationem et scriptis et testibus offerebant prior vero dilatorias quasdam pretendens exceptiones et diu protelatam rem in tempus adhuc differre desiderans nil prorsus rationis allegabat quo vel partem illam parochie ad ecclesiam suam de jure pertinere vel se jam memoratos triginta denarios juste detinere ostenderet Nos itaque quos ad ipsius cause decisionem apostolica urgebat auctoritas attendentes actori probationem de jure incumbere et oportere eum rationes habere quibus quod intendit verum esse insinuet canonicis sancte Marie probationem eorum que intendebant adjudicavimus Sex itaque sacerdotum et sex laicorum juramento probatum est partem illam parochie quam vendicabant iam dicti canonici ad ecclesiam suam pertinere et quatuor sacerdotum triumque laicorum juramento item probatum est memoratos triginta denarios ecclesie sue ex antiqua pactione fuisse debitos et per manum priorum sancti Sepulcri Almeri Antonii Rad[ulfi] ecclesie sue in solemnitate Omnium Sanctorum fuisse solutos quorum utique juramenti fidem faciebat e facili carta domini Simonis dudum Wigorn episcopi sigillo impressa parochiam hanc ad ecclesiam sancte Marie et Omnium Sanctorum pertinere testificans et hanc pactionem jam dicte pensionis triginta denariorum annuatim solvendorum inter jam dictas ecclesias intervenisse et firmatam fuisse commemorans Hiis itaque moti rationibus predictis canonicis beate Marie et Omnium Sanctorum et parochiam quam vendicabant et pensionem predictam quam repetebant apostolica auctoritate adjudicavimus et eos per textum evangelii super quod juratum est his que sibi competere probaverant ego et dominus Godfridus archidiaconus Wigorn investivimus statuentes et apostolica auctoritate precipientes ut eis decetero memorati triginta denarii persolvantur et ab omnibus quos ecclesia sancti Sepulcri injuste ut nunc patet usurpaverat parochialia sibi ad plenum jura reddantur salvo tamen apostolico privilegio quo ecclesie sancti Sepulcri fratrum suorum et conversorum et familie sue sepultura conceditur Quorum occasione verborum ne decetero jam dictarum ecclesiarum jura turbentur scriptum hoc apostolicum in presentia nostra benigne interpretatum est et in ipsam interpretationem ex utraque parte consensum ut fratrum nomine canonici ipsi sancti Sepulcri nomine conversorum qui de seculo fugientes proprium habere jam desinunt et eorum magisterio se committunt nomine familie qui de ipsius mensa sunt larem alium non habentes intelligantur Valere vos optamus in Domino

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis frater Gillebertus Herefordensis ecclesie ministername a rege cui militant glorie assequi donativum Quod apostolica per nos auctoritate terminatum est notitie communi mandare curavimus ut diu protractam controversiam ne denuo suscitetur in litem presentis scripti testimonio juvante Domino prorsus evacuemus Accepto namque super hoc domini papename mandato ut causam que inter canonicos ecclesie beate Mariename et Omnium Sanctorumname et Rad[ulfum] prioremname et canonicos sancti Sepulchri de Warewichname vertebatur ego et dominus Godefridus Wigorn archidiaconusname appellatione remota decideramus ad hoc die statuto convenimus et coram nobis in hunc modum memorata jam causa deducta est Conquesti sunt canonici beate Mariename et Omnium Sanctorumname magnam parochie sue partem sibi a jam dicto priore sancti Sepulcriname et fratribus eiusname violenter auferri et annuam triginta denariorum pensionem sibi ab ecclesia sancti Sepulcri iam diu debitam injuste sibi iam aliquamdiu detineri cumque hec duo intenderent manifestam utriusque probationem et scriptis et testibus offerebant priorname vero dilatorias quasdam pretendens exceptiones et diu protelatam rem in tempus adhuc differre desiderans nil prorsus rationis allegabat quo vel partem illam parochie ad ecclesiam suam de jure pertinere vel se jam memoratos triginta denarios juste detinere ostenderet Nos itaque quos ad ipsius cause decisionem apostolica urgebat auctoritas attendentes actori probationem de jure incumbere et oportere eum rationes habere quibus quod intendit verum esse insinuet canonicis sancte Mariename probationem eorum que intendebant adjudicavimus Sex itaque sacerdotum et sex laicorum juramento probatum est partem illam parochie quam vendicabant iam dicti canoniciname ad ecclesiam suam pertinere et quatuor sacerdotum triumque laicorum juramento item probatum est memoratos triginta denarios ecclesie sue ex antiqua pactione fuisse debitos et per manum priorum sancti Sepulcri Almeriname Antoniiname Rad[ulfiname] ecclesie sue in solemnitate Omnium Sanctorumname fuisse solutos quorum utique juramenti fidem faciebat e facili carta domini Simonis dudum Wigorn episcopiname sigillo impressa parochiam hanc ad ecclesiam sancte Marie et Omnium Sanctorum pertinere testificans et hanc pactionem jam dicte pensionis triginta denariorum annuatim solvendorum inter jam dictas ecclesias intervenisse et firmatam fuisse commemorans Hiis itaque moti rationibus predictis canonicis beate Mariename et Omnium Sanctorum et parochiam quam vendicabant et pensionem predictam quam repetebant apostolica auctoritate adjudicavimus et eos per textum evangelii super quod juratum est his que sibi competere probaverant ego et dominus Godfridus archidiaconus Wigornname investivimus statuentes et apostolica auctoritate precipientes ut eis decetero memorati triginta denarii persolvantur et ab omnibus quos ecclesia sancti Sepulcri injuste ut nunc patet usurpaverat parochialia sibi ad plenum jura reddantur salvo tamen apostolico privilegio quo ecclesie sancti Sepulcri fratrumname suorum et conversorum et familie sue sepultura conceditur Quorum occasione verborum ne decetero jam dictarum ecclesiarum jura turbentur scriptum hoc apostolicum in presentia nostra benigne interpretatum est et in ipsam interpretationem ex utraque parte consensum ut fratrum nomine canonici ipsi sancti Sepulcriname nomine conversorum qui de seculo fugientes proprium habere jam desinunt et eorum magisterio se committunt nomine familie qui de ipsius mensa sunt larem alium non habentes intelligantur Valere vos optamus in Domino