Charter Document - 01870033

Charter Document - 01870033


Charter Number: 01870033
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1155 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H rex Angl[ie] et dux Norm[annie] et Aquit[annie] et comes And[egavie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Warewic et canonicis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam omnes terras et tenuras suas que eis rationabiliter date sunt in terris et ecclesiis et decimis et omnibus aliis rebus Quare volo et firmiter precipio quod eadem ecclesia et canonici omnia hec predicta habeant et teneant bene et in pace libere quiete et honorifice in omnibus rebus cum omnibus pertinentiis suis et in omnibus locis in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis et in omnibus rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis eis pertinentibus cum socha et sacha et thol et theam et infangeneteof T[estibus] Thoma cancellario M Biset dapifero Willelmo filio Hamonis Willelmo de Caisn apud Roth

Source (click image below to view full size)