Charter Document - 01870032
Charter Number: | 01870032 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1155 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H rex Angl[ie] et dux Norm[annie] et Aquitan[nie] et comes And[egavie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis salutem Precipio quod ecclesia sancte Marie de Warewic et canonici in ea Deo servientes habeant et teneant omnes libertates et consuetudines suas et quietantias infra burgum et extra Ita bene et in pace et honorifice et libere sicut tenuerunt tempore regis H avi mei et sicut carte eiusdem ecclesie eis rationabiliter testantur Et prohibeo ne aliquis eis super hoc injuriam vel contumeliam faciat Quia eandem ecclesiam in meam propriam manum et in custodiam recepi T[estibus] Thoma cancellario Roberto de Novo Burgo Man[assero] Biset dapifero W filio Johannis apud Castrum Vire