Charter Document - 01870031

Charter Document - 01870031


Charter Number: 01870031
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1155 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H rex Angl[ie] et dux Norm[annie] et Aquit[annie] et comes And[egavie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie Francis et Anglis salutem Sciatis quod ecclesia sancte Marie de Warewica et ecclesia Omnium Sanctorum et canonici earundem ecclesiarum et omnes res et possessiones eorum sunt in mea propria manu et custodia Quare volo et firmiter precipio quod ipsi teneant in pace libere et quiete et honorifice omnes terras et tenuras suas et habeant omnes libertates et liberas consuetudines et quietantias suas de omnibus rebus sicut tenuerunt et habuerunt tempore regis H avi mei Et siquis eis super hoc forisfecerit vos eis inde sine dilatione firmam justiciam faciatis T[estibus] Cancellario et Roberto de Novo Burgo et Ricardo de Hum[ez] constabulario apud Castellum Vire

Source (click image below to view full size)