Charter Document - 01870026
Charter Number: | 01870026 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus T Cantuarien archiepiscopo et S Wigorn episcopo salutem et apostolicam benedictionem Sicut officii nostri auctoritas nos ammonet et compellit ecclesiarum negotia fine canonico terminare ita ratione constringimur ut que a fratribus nostris episcopis rationabiliter sunt statuta apostolice sedis munimine roboremus Ideoque conventionem inter ecclesiam sancte Marie et Omnium Sanctorum et ecclesiam sancti Sepulchri de Wareuik per manum venerabilis fratris nostri Simonis Wigornen episcopi rationabiliter factam sedis apostolice auctoritate firmavimus Inde est quod per presentia vobis scripta mandamus quatinus canonicos sancti Sepulcri sollicite moneatis ut conventionem ipsam inviolabiliter custodiant et observent Si vero ves tris monitis super hoc obedire contempserint canonicam de ipsis justitiam faciatis Dat Brixie vii Idus Septembris