Charter Document - 01870024
| Charter Number: | 01870024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1139 - 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
T Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus episcopis abbatibus archidiaconis necnon Ro[gero] comiti de Warewic et baronibus suis et universis fidelibus sancte matris ecclesie in Domino salutem Sciat karissimi dilectio vestra nos firmiter concessisse et archiepiscopali auctoritate confirmasse donum libertatis quam prefatus Rogerus comes Warewic ecclesie sancte Marie apud Warrewic et clericis eiusdem ecclesie pro anima patris sui et antecessorum suorum et sua dedit et concessit scilicet ut canonico more et concessa sibi libertate Deo et sancte Marie serviant ibi sicut melius et liberius idem comes Rogerus concessit et sicut carta donationis eius testatur Monemus igitur et archiepiscopaliter canonicis omnibus precipimus ut secundum libertatem istam digne et canonice serviant ibi et sub anathemate prohibemus nequis donationem libertatis huius diabolico instinctu violare presumat Omnibus autem libertatem istam conservantibus et sicut premonuimus in eadem ecclesia canonice et digne Deo et sancte Marie servientibus benedictionem Dei concedimus et nostram Valete
