Charter Document - 01870023
Charter Number: | 01870023 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1125 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Simon Dei gratia Wigornensis episcopus consecravi apud Warewic altare in ecclesia sancti Sepulcri et cimiterium ad sepulturam tantummodo fratrum ibidem Deo in canonico habitu servientium jussu regis Henrici et voluntario assensu Rogeri comitis et canonicorum ecclesie Omnium Sanctorum in cuius parrochia predicta ecclesia fundata est ita quod mater ecclesia Omnium Sanctorum et etiam ecclesia sancte Marie neque in decimis neque in sepulturis neque in oblationibus neque in confessionibus neque in visitationibus infirmorum neque in aliquibus consuetudinariis beneficiis ad predictas matres ecclesias pertinentibus detrimentum aliquod sentiant vel diminutionem In recognitione autem matris ecclesie in cuius parrochia predicta ecclesia sancti Sepulchri fundata est debet dare singulis annis eidem matri ecclesie xxx denarios ad festum Omnium Sanctorum et eidem festivitati Omnium Sanctorum prelatus predicte ecclesie sancti Sepulcri vel aliquis ex sua parte interesse Quicumque huius conventionis violator extiterit anathema sit