Charter Document - 01870016
Charter Number: | 01870016 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1119 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus R Warewicensis comes salutes Sciant tam posteri quam presentes me pro salute anime mee et predecessorum successorumque meorum in elemosinam dedisse magistro Johanni annuatim quatuor libras x solidos de redditu burgi de Warewic et similiter terram illam de Longo Ponte quam tenuit in feudum in elemosinam quatuor vero denarios quos mihi pro mansura in qua idem Johannes manet annuatim reddere solebat ei in elemosinam concessi et dedi Et insuper omninodam libertatem de hominibus suis ita quod pro nulla querela ad me vel ad meos pertinente placitent nisi in curia magistri Johannis Huius donationis sunt testes Gund[reda] comitissa Willelmus Giffardus Henricus dapifer Baldwinus et Willelmus tunc decani Walterus et Jordanus capellani Ricardus canonicus magister Eustacius Everardus presbiter Rogerus et Rodbertus sacerdotes Rogerus diaconus Nigellus de sancta Maria Robertus clericus et Willelmus de Ardena