Charter Document - 01870014
Charter Number: | 01870014 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1119 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus Robertus de Curli salutes Sciatis me redidisse ecclesie sancte Marie de Warewic et canonicis eiusdem ecclesie ecclesiam de Budebroc tamquam jus suum cum omnibus adjacentiis quam in audientia et presentia Godefridi et Baldewini decanorum episcopi qui ab episcopo ipso Wigorniensi inter nos constituti erant judices et capituli etiam episcopi recognovi esse capellam predicte matris ecclesie adjacentem Hec autem sunt adjacentia predicte ecclesie de Budebroc lx acre de inlanda ipsius ville ex una parte campi et totidem ex altera et mansio sacerdotis cum croftis que pertinent antiquitus ad ecclesiam et tota decima ipsius ville de Budebroc et in dominio et in warlanda et Hamtone et Nortune et Crevecuor et hec omnia debent esse cum tol et taim et sacha et soche et infakenethouef et cum omnibus libertatibus et decima molendini et vivarii predicte vile Hec omnia fuerunt ita adjacentia ecclesie de Budebroc a tempore Galf[ridi] veteris camerarii sicut homines eiusdem ville per juramentum testati sunt Ego autem dedi capelle de Hamtona ad dedicationem cimiterii tres partes unius virgate de inlanda homines vero Hamton meo assensu dederunt de unaquam virgata unam acram de una parte campi et alteram de alia Anschetillus autem dedit ii acras ex una parte et duas ex alia Clericus vero eiusdem ville ex antiqua consuetudine de nemore eiusdem ville debet accipere necessaria ad sepes suas et domos et ignem volo itaque quatinus predicta mater ecclesia et canonici eiusdem ecclesie predictam ecclesiam de Budebroc cum omnibus adjacentiis suis solutam et quietam et liberam ab omni calumpnia et omni seculari exactione teneant excepto hoc quod canonici predicti debent in ecclesia de Budebroc ponere vicarium cum meo justo et rationabili assensu et post mortem meam meorum heredum Huius recognitionis testes Radulphus prior sancti Sepulcri Osbertus et Ricardus canonici eius Willelmus decanus de sancto Petro Eustachius magister Ricardus filius Bachearini Rogerus filius Emaldi Rogerus Olaf Robertus filius Erchebaldi Turstanus de Welesbuma Bemardus clericus magister Henricus Puher Ernaldus de sancto Nicholao Gregorius filius Elwacheri et Algarus frater suus Wlwart sacerdos Ricardus filius Willelmi filii Godardi Henricus Simplex Thomas filius Johannis Galfridus filius Rogeri Paen Clarembaldus filius Alli Willelmus diaconus filius Radulphi filii Durant Johannes filius Ase Ricardus filius Badret monatarii Adam filius Hathewlf pecer Robertus filius Elie de Hattona Willelmus filius Godardi Godwinus le mercier Anschetillus de Budebroc Walterus filius Reinaldi Ricardus Waleys Emaldus filius Sparahauec Willelmus filius Wluardi Rogerus le chavaler Eueradus monatarius Ricardus Chenteis Ivo Gulmy Henricus nepos Edwini Walterus filius Geraddii Eadredus filius Rondwy Radulphus filius Osmot Cotsalinus et Johannes frater eius Galfridus Sprot Turgot Eilwinus mercer Osbertus aurifaber Galfridus filius Willelmi Ricardus aurifaber Ailwacher Gilibertus nutricius Godricus homo magistri Johannis et Robertus cognatus eiusdem Johannis Osbertus de Hamtona