Charter Document - 01870009
Charter Number: | 01870009 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1115 - 1119 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus largiente misericordia Dei Warwicensis consul et Margarita uxor mea et Rogerus noster filius omnia quecumque willelmus capellanus meus tenet de nobis que elemosine sunt pro amore Dei in prebendam que autem feodi sunt ei in feodum concedimus elemosine sunt que Herlewinus sacerdos eius antecessor in beneficiis ecclesiarum tenuit et decima de teloneo Warwici et de molendino de Lolesam quam decimam Herlewinus predictus sacerdos numquam habuit Feodi autem sunt terra de Braeles et terra in qua manet et quedam mansiuncula in Cota quas duas terras Herlewinus predictus minime et nostris posteris et amicis et omnibus nostris hominibus tam minoribus quam majoribus rogando atque deprecando precipimus quatinus predictus Willelmus hec omnia predicta firmiter et secure teneat et siquis ei ea abstulerit anathema sit et de libro viventium deleatur Testibus Theoldo Dei gratia Wirecestrie episcopo et Hugone eius archidiacono hec omnia concedentibus et in Cristo confirmantibus et eidem Willelmo ea que sunt ecclesie injungentibus Huius autem concessionis testes sunt willelmus Osbertus Jordanus Willemus capellani episcopi teste et Gregorio comitis medico et magistro Seuardo et Wimundo comitis capellano et Radulfo canonico et Salido canonico Edwino canonico et Daufeniso et Anchetillilo filio Roberti et Hugone filio Ricardi et Petro filio Willelmi et Sewardo filio Turchilli et Nicholao de David Villa et Ranulfo magistro domini Rogeri et Rogero camerario et Hodone filio Hugonis et Boschero et Henrico filio eius et Turchillo filio Willelmi et Hugone filio Hermerfridi et Dabone et Moyse et Ricardo filio episcopi et Huberto et Henrico filio Godrici et Nicholao preposito et Roberto de Mortimer et Willelmo pincerna et Henrico pincerna et Radulfo villano et Johanne proculatore et Radulfo Tallardo et Roberto pistore et Roberto de Braeles et Radulfo Traine